PARACLETICUS

PARACLETICUS
PARACLETICUS
Graecis Παρακλητικὴ, subintellige βίβλος, vel Παρακληπικὸν βιβλίον et aliquando nude Παρακλητικὸς, liber Ecclesiasticus est apud Graecos, quô quottidie utuntur sive in Missa sive in Vesperis sive in Matutino, sive in aliis officiis: cum in aliis eorundem libris, Triodio, Pentecostario, Menaeis etc. certa habeantur certis diebus decreta officia, canones seu troparia, quae iis quidem durantibus recitantur, finitis autem reponuntur, donec eadem tempora remeent. Adeoque quum in aliis officiis propria desiderantur, quae ad complementum officii pertinent, ad Paracleticum Lector remittitur. Ratio nominis an a consolando, an ab adhortando, an ab invocando? omnia enim, quae in eo, eo maxime spectant, ut peccatorem consolentur, hortentur et quasi vi quâdam compellant, ut de commissis paenitentiâ actâ Deum sibi propitiet: quô fine modo Angelorum opem, modo Apostolorum, modo Martyrum, modo Confessorum, aliorumque Sanctorum, prout diei, cuius officum recitatur, ratio exposcit, implorare docet. Cl. Suicerus Thesaur. Eccles. voce Παρακλητικὸς, ex Leone Allatio Dissert. 1. de libris Eccle. Graec.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Predigt — Predigt, 1) ein erbaulicher Vortrag über Wahrheiten der christlichen Glaubens od. Sittenlehre, od. auch über allgemeine Wahrheiten, aber mit Beziehung auf Glauben u. Sittlichkeit. Die Frage, ob die P. ein Kunstwerk sein, od. ob sie in ihrer… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”